Rozmiar: 15909 bajtów

CCI.

1347, März 3. Breslau.

Bischof Preczlaw von Breslau vidimiert sieben, seitens des Klosters ihm vorgelegte Urkunden.

In nomine domini amen. Noverint universi et singuli presens transsumptum seu transscri­ptum publicum inspecturi, quod nos Preczlaus dei gracia episcopus Wratislaviensis diligenter vidimus et inspeximus quasdam patentes litteras, septem in numero, sanas et integras ac omni prorsus suspicione carentes, coram nobis exhibitas per discretum virum, magistrum Johannem de Grudencz advocatum consistorii Wratislaviensis, sindicum et procuratorem ac nomine procura­torio religiosorum virorum . . abbatis et conventus monasterii in Kamencz Cisterciensis ordinis nostre Wrat. diocesis, quarum litterarum tenores de verbo ad verbum una cum suis sigillis infra latius et plenius describentur. Et primo prioris littere, cuius tenor sequitur sub hiis verbis: - No. XLV. - Secunda vero litterarum, de cluibus supra mencio fuit, huiusmodi continentie ac tenoris: - No. LXXXVI. - Item tertie littere de numero predictarum tenor sequitur sub hiis verbis: - No. CXXXIV. - Tenor vero quarte littere erat talis: - No. CXXXV. - Sed quinte littere tenor erat talis: - No. CXLVII. - Item sexta predictarum litterarum sequitur sub hac forma: - No. CLXXVII. - Et demum tenor ultime littere coram nobis exhibite erat talis: - No. CLXXXI. - Nos igitur Preczlaus episcopus memoratus visis et inspectis prescriptis litteris sanis integris et omni suspicione carentibus, ut prefertur, ipsas ad instantem peticionem magistri Johannis de Grudencz advocati consistorii Wrat., procuratoris et nomine procuratorio abbatis et conventus monasterii in Camencz predictorum, per Petrum Conradi de Frankinstein notarium publicum infrascriptum transsumi mandavimus et quia ipsum transsumptum, diligenti col­lacione prehabita nobis diligenter auscultantibus et eodem Petro Conradi legente, invenimus cum suis originalibus in omnibus et per omnia concordare, ipsi presenti transsumpto nostram auctori­tatem ordinariam interposuimus et decretum, volentes et decernentes, ut ubique locorum in agendis, in iudiciis et extra, huic presenti transsumpto adhibeatur plena fides, ac si ipse originales littere apparerent. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum et actum Wratislavie in caminata curie episcopalis nostre, quinto Nonas Marcii anno domini millesimo CCC° XL septimo; presentibus honorabilibus viris dominis: Johanne Glogoviensi, Henrico de Bancz Legnicensi archidiaconis, Henrico de Glogovia canonicis nostris Wratislavien­sibus; necnon strennuo milite Henrico de Byberstein, Conrado plebano de Thurow iudice curie nostre Wratislaviensis, Philippo de Budissow nostro notario testibus ad premissa.
Signum notarii.
Et ego Petrus Conradi de Frankinstein clericus Wratislaviensis diocesis, publicus auctoritate imperiali notarius, predictas litteras, ut premittitur, vidi sanas et integras ac ipsas de mandato reverendi in Christo patris domini Preczlai Wratislaviensis episcopi et ad petitiones magistri Johannis de Grudencz procuratoris . . abbatis et conventus de Camencz predictorum, in presenti transsumpto nil addens vel minuens, quod sensum mutet vel viciet intellectum, fideliter transscripsi ipsumque transsumptum diligenti collatione prehabita ipso domino episcopo auscultante et me legente in hanc publicam formam redigendo signo meo consueto et nomine consignavi in testimonium premissorum.

Or. Perg. Das wohlerhaltene S. (Bischof unter einem fünfspitzigen Portale sitzend: rechts und links Wappenschilde, das erstere das bekannte Bisthumswappen, das andere ist das des Geschlechtes Pogrell. Umschrift: S . PREDZLAI . DEI . GRA . EPI . WRATISLAVIEN.) des Bischofs an einem Pergamentstreifen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów